- TYPHON
- TYPHONGigas, de quo sic seribit Homer. Hymm. in Apoll. v. 300. s. Iunonem aegre ferentem, quod Iuppiter sine se ex capite Minervam peperisset, Caelum ac Terram precatam fuisle, omnesque Deos superos et inferos, ut posset et ipsa sine maris congressu parere, quae cum manu hum um percussislet, sequenti postea tempote natus est ex Terrâ Typhon, qui dracaenae educandus traditus est, ut patet ex his versibus:Α᾿γχοῦ δὲ κρην´η καλίῤροος, ἔνςθα δράκαινανΚτεῖνεν ἄναξ ΔιὸϚ ις̔῾ὸς ὐπὸ κρατεροῖο βιοῖο,Ζατρεφέα, μεγάλην, τέρας ἄγριον, ἡ κακὰ πολλὰΑ᾿νςθρώπους ἕρδεοκεν ἐπὶ χςθονι, πολλὰ μὲν αὐτοὺς,Πολλὰ δὲ μῆλα τανύποδ᾿ ἐπεὶ πέλε πῆμα δαφοινόν.Καί ποτε δεξαμένη χρνσοςθρόνου ἔτρεφεν Η῞ρηςΔεινόν τ᾿ αργαλέον τε Τυφάονα, πήμα βροτοῖσιν,Ο῞ν τοτ᾿ αρ Η῞ρη ἔτικτε χολωσαμένη Διῒ πατρὶ,Εὔτ᾿ ἄρα δὴ Κρονίδης ἐρικυδέα γείνετ᾿ Α᾿θην´ηνΕ᾿ν κορυφῇ. ———Seneca in Octavia, Actu 1. v. 238.Non tam ferum Typhona neglectum IoveIrata Tellus edidit quondani parens.Eundem faciunt Poetae eum Typhoeo. Plura qui de Typhone videre velit, consulat D. Dickinsonum in Delph. Phoenic.c. 2. et Boganum in episbola libro isti praefixa. ubi erudite, ut solet, de gigante dislerit: Item Typhon, teste Diodoro, Osiridis, Aegyptiorum Regis frater, qui illô interfectô et in 25. paries discerptô, regnum occupare conatus est; tandem vero ab Iside victus, meritas impietatis suae luit poenas. Vide Illustr. Matshamum, Canone Chronico, passim. Item venti nomen, de quo Plin. l. 2. c. 48. et Gell. l. 19. c. 1. Hinc Typhonicus, unus e ventis subitis et repentinis, Actor. c. 27. v. 14. Nic. Lloydius. Addo, quod hôc nomine Solem, quatenus vim habet maleficam, ab Aegypttis cultum olim este, sicur et nomine Seth, ostendit Vossius, de Idol. l. 2. c. 24. Idem marinam aquam, quae Graecis Neptunus, Aegyptiis Typhone, dictam esle docet, eiusdem l. c. 75. Non vero, qui Neptuno a Pelasgis Libybusque, idem Typhoni habitus honor est; utpote quem hullis dignati sacrificiis, eum Ositidi putabant, vel Oro, Osiridis ex iside filio, inimicissimum. Hinc Sacerdoribus Aegyptiis, salem mensis inferre, quod Typhonis spuma crederetur, erat nefas: imo et de piscibus gustare, illis minime licebat, Herodotus, Euterp. Vide toram hanc fabulam erudite explicatam, apud praefatum Vossium, toc. cit. ut et voce Typhus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.